Praeterea, quaecumque differunt secundum esse, unum eorum non praedicatur
de altero. Sed Deus est homo, et e converso. Ergo est esse unum Dei et hominis.
Praeterea, unius non est nisi unum esse. Sed Christus est unum, ut dictum est.
Ergo habet unum esse tantum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum Philosophum 5 Metaph., esse
duobus modis dicitur. Uno modo secundum quod significat veritatem propositionis,
secundum quod est copula; et sic, ut Commentator ibidem dicit, ens est
praedicatum accidentale; et hoc esse non est in re, sed in mente, quae coniungit
praedicatum cum subiecto, ut dicit Philosophus in 6 Metaph.. Unde de
hoc non est hic quaestio. Alio modo dicitur esse, quod pertinet ad naturam rei,
secundum quod dividitur secundum decem genera; et hoc quidem esse est in re,
et est actus entis resultans ex principiis rei, sicut lucere est actus lucentis.
Aliquando tamen sumitur esse pro essentia, secundum quam res est: quia per
actus consueverunt significari eorum principia, ut potentiae vel habitus.
Loquendo igitur de esse secundum quod est actus entis, sic dico, quod secundum
secundam opinionem oportet ponere tantum unum esse; secundum alias
autem duas oportet ponere duo esse. Ens enim subsistens, est quod habet esse
tamquam eius quod est, quamvis sit naturae vel formae tamquam eius quo est:
unde nec natura rei nec partes eius proprie dicuntur esse, si esse praedicto
modo accipiatur; similiter autem nec accidentia, sed suppositum completum,
quod est secundum omnia illa. Unde etiam Philosophus dicit in 2 Metaph.,
quod accidens magis proprie est entis quam ens.
Prima ergo opinio, quae ponit duo subsistentia, ponit duo esse substantialia;
similiter tertia opinio, quia ponit quod partes humanae naturae adveniunt divinae
personae accidentaliter, ponit duo esse, unum substantiale, et aliud accidentale;
secunda vero opinio, quia ponit unum subsistens, et ponit humanitatem
non accidentaliter advenire divinae personae, oportet quod ponat unum esse.
Impossibile est enim quod unum aliquid habeat duo esse substantialia; quia
unum fundatur super ens: unde si sint plura esse, secundum quae aliquid dicitur
ens simpliciter, impossibile est quod dicatur unum.
Sed non est inconveniens quod esse unius subsistentis sit per respectum ad
plura, sicut esse Petri est unum, habens tamen respectum ad diversa principia
constituentia ipsum: et similiter suo modo unum esse Christi habet duos respectus,
unum ad naturam humanam, alterum ad divinam.
|
|