posse videbat in curia, qui summum amicitie locum apud
Maionem optinuerat, et tam hunc quam alios hostes suos audacius
atque apertius in se odium exercere, eo quod eum archiepiscopi
viderent ope et consilio destitutum, qui diuturna fatigatus
egritudine, nuperrime mortem obierat. Hec autem omnia
non sine consensu regis existimabat fieri, nec unquam viros eiusmodi
adversum se quicquam ausuros nisi regis animum erga se
crederent immutatum. Nam eo furoris et audacie ventum erat,
ut Philippus Mansellus, nepos Adenolfi, cum militibus armatis
viam Marmoream noctu perambulans, a plerisque visus fuerit
domum Mathei Bonelli tardius pertransire. Quod ubi Matheo
cognitum est, sequenti nocte militibus suis armatis, primum circa
domum suam per congrua loca disponens insidias, reliquos militum
precepit per viam Coopertam, usque ad portam Galcule
replicato frequenter itinere transeuntes, ante domum Adenolfi morari
diutius, sperans ita posse Philippum et eius milites, siquidem
ea nocte, sicut in precedenti, exierint, vel ab istis per viarum transitus
inveniri, vel ab illis qui in insidiis erant intercipi; simulque
ut ostenderet eorum se non ignorare consilia, neque sibi militum
deesse copias aut virtutem, ut eos posset ad unum omnes delere,
nisi regis timor eiusmodi facultatis licentiam refrenaret. Sic mediam
fere noctem ducentes insompnem, demum, infecto negotio,
redierunt. Matheus autem Bonellus cum hiis atque aliis pluribus
rerum indiciis voluntatem ac propositum regis agnosceret, aliter
|
1
5
10
15
20
|