quasi praeteritum esse decernitur. Est enim, sicut ipse de se dicit: Alfa et
w, inicium et finis . Et per prophetam: Ante me non est formator Deus,
et post me non erit . Enimvero quia in supremo rerum vertice ineffabiliter
supereminens, quasi quodam profunditatis et aeterni consilii sui circulo
non modo cuncta temporum spacia, sed et loca et universas amplectitur
creaturas, et haec omnia uno contemplationis ictu ac simplici semper
aspectat intuitu, non inmerito solus potens, solus aeternus, solus dicitur
inmortalis. Unde et apostolus: Regi , inquit, saeculorum inmortali, invisibili,
videtur aeterna, quae nulli prorsus termino probatur obnoxia. Et
merito dicitur, quia in aeternum vivit, quia beate vivere nunquam desinit.
Sed ille non solum in aeternum, sed in aeternum regnat et ultra, qui
cuncta saeculorum volumina intra provisionis suae continet sinum, et non
tanquam praeterita vel futura, sed ut revera praesentia suoque subiecta
conspectui perspicacissimo comprehendit intuitu, qui suae ditionis imperio
regit omnia, cuius legibus optemperant universa. Qui omnes creaturas
ad nutum sui disponit arbitrii, omnibus vivendi moderatur ac temperat
ordinem, omnium formas distinguit ac species, omnibus prout vult congruas
virium tribuit facultates, a quo et per quem est quicquid est, sine
quo quicquid est, proculdubio nichil est.
|
|