ad id quod honestum est . Cum ait:  Sed ad id quod  
honestum est . Non matrimonium turpe esse ostendit;  
sed quod erat honesto [ al. , honestum] honestius,  
generalis honesti nomine commendavit. 
34. LANFR.  Si quis autem , etc. Quia superius ad  
virginitatem suaserat, ne quis putaret peccatum 
forte [ f. , fore], si filiam continere nolentem viro  
traderet, dicit si ipsa continere nolit, non peccat,  
si nubat. Habens autem filiam quam continere velit,  
cum ipse habeat potestatem quod ea nubat, vel non, 
si pater voluerit, si filiam virginem servet,  
benefacit. 
35. LANFR.  Turpem se videri existimat , id est, si  
quis virginem habet adultam, quae castitatem servare  
nolit, et curator ejus putat quod infamiam turpitudinis  
incursurus sit si castitatem servare coegerit;  
non peccat vel ipse, vel virgo, si nubat virgo. 
36. AUGUST. ( Lib. De bono viduit. , c. 9, tom. IV.)  
 Non peccat si nubat . Quae se non continet, nubat;  
quae non coepit, deliberet; quod aggressa est, perseveret.  
Nulla adversario detur occasio; nulla  
Christo subtrahatur oblivio. 
37. AUGUST. ( Expos.  37  in Evang. Joan. )  Puto  
autem quod ego . Homines de his rebus, quas certas  
habent aliquando increpative dubitant, id est, verbum  
dubitationis ponit [ al. , ponunt], cum [ adde ,  
in] corde non dubitent. Velut si indigneris servo  
tuo et dicas: Contemnis me? Considera forsitan  
Dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam  
contemnentes suos loquens, ait:  Puto autem quod  
et ego Spiritum Dei habeo . Qui dicit puto, dubitare  
videtur. Sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse  
Dominus noster alio loco increpans infidelitatem  
futuram generis humani:  Cum venerit , inquit,  filius  
hominis, putas inveniet fidem in terra? 
  |  
  |