Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 320


4. Praeterea, superiores daemones gravius peccaverunt secundum quod naturalia
meliora acceperant, per quae stare possent. Sed illi qui magis peccaverunt,
gravius debent puniri. Ergo non videtur probabile quod praelationem super
alios acceperint.
5. Praeterea, inter homines damnatos non ponitur aliquis ordo praelationis.
Sed hominum damnatorum et daemonum est una damnatio. Ergo videtur quod
nec in daemonibus sit aliquis ordo.
SED CONTRA est quod dicitur Iob 61, de squamis Leviathan, per quas membra
diaboli significantur, quod «una uni adhaerebit, et tenentes se nequaquam
separabuntur». Ergo videtur quod sit inter eos aliqua concordia, et ordo
praelationis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ordinem praelationis in daemonibus esse congruit
eorum naturae, divinae sapientiae et propriae nequitiae. Ex natura enim quidam
aliis superiores fuerunt: et quia peccatum naturam non tollit, consequitur
etiam post peccatum, ut quidam aliis superiores remaneant. Ad sapientiam
etiam divinam pertinet ut quae a Deo sunt, ordinata sint ab eo a quo omnis
potestas est, ut dicitur Rom. 13; et ideo potestas daemonum ad exercendum
homines, et puniendos damnatos, a Deo est; et ideo ordinata per gradus praelationis
debet esse. Similiter ex nequitia sua humano generi adversantur: amicos
autem esse eos qui unius inimici sunt, consequitur: et ideo ut magis hominibus
noceant, quasi ad invicem confoederantur, ut concorditer et ordinate
impugnent.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ibi omnino removebitur ordo in finem beatitudinis,
a quo irrecuperabiliter ceciderunt; erit tamen in eis ordo potestatis, quae
magis a Deo quam ab ipsis est.
Ad secundum dicendum, quod, quantum in ipsis est, daemones nunquam concordiam
haberent; sed ad aliquid unum efficiendum concordant: non enim est
probabile quod benevolentiam aliquam ad invicem habeant, sed solum concordiam
ad actum aliquem.

Torna all'inizio