Ioachim de Flore: Introduzione all'Apocalisse

Pag 26


[I]
[l.] Apocalipsis liber ultimus est librorum omnium, qui prophetie spiritu
scripti sunt et in sacrarum cathalogo scripturarum habentur. Qui videlicet liber
idcirco revelatio dicitur, quia per ipsum nobis Christi opera, que in hac plenitudine
temporum gesta sunt aut gerenda, panduntur.
Pater quidem meus usque modo operatur, et ego operor. Operatus est pater
olim in patribus operatur et nunc in filiis Christus, ut omnes honorificent filium
sicut honorificant patrem. Neque enim frustra rota in rota ut testamentum
novum de veteri, aut de littera intellectus spiritualis procedat, cum totius clavis
nostre fidei in patris et filii confessione consistat. Sane loco tertio seculum
expectamus futurum, ubi neque nubent neque nubentur, neque gignent neque
gignentur, sed erunt sicut angeli dei in celo et filii inquit erunt dei, cum sint
filii resurrectionis. Erunt quippe nobis corpora spiritualia et ea ipsa spiritu
repleta divino, ut nostre pietatis confessio, quam in patrem habemus et filium,
in spiritu sancto consummata de nulla sit ulterius perfectione sollicita, habentibus
nobis in veritate rei, quod interim in spei fondamento tenemus. Ita enim
genus humanum post culpam primi hominis ad sui conditoris notitiam gradatim
redire decebat, ut primo quidem certo tempore radicaret in patre, secundo germinaret
in filio, tertio in spiritu sancto fructus experiretur dulcedinem, ut videlicet
post diuturna tempora ad gaudia celi perductum multipliciter gaudeat, et
tanto sibi de adepta gloria maior crescat letitia, quanto se in incolatu suo tristia
meminerit pertulisse.
Primum itaque testamentum deum respicit patrem, quia per ipsum deus
pater revelatus est patribus. Secundum respicit filium, quia per ipsum patriarcharum
filiis, hoc est nobis, innotuit Christus. Sane spiritus sanctus, qui tertia
est sancte trinitatis persona, ita miro modo datus est apostolis die pasche, ut
tamen sibi adhuc esse dandum sperarent, illa utique ratione misterii, qua dies
pentecostes novissime diem sollempnitatis designat. Ut enim proferamus breviter,
que non brevi sunt pro sua dignitate coartanda sermone: quod ita datus est
die pasche, quod nec oculis cerneretur aliquid nec virtus eius maxima, ut postea
factum est, sentiretur, die vero pentecostes lingue ignee cernerentur oculis, sonus

Torna all'inizio