Corporibus, circumque atro freta tineta cruore,
Et victas puppes remosque et sparsa per undas
Carbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes,
Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctum
Confusum, tristesque sonos trepidumque tumultum,
Prelia Tartareis Hereboque similima vidi.
Dii michi non aliter faveant, nisi semper ab undis,
Donec feda fuit strages, fera bella cientem
Xantippum relevare oculos atque ora videbam,
Subdentemque faces ratibus flammasque per equor
Fundentem, et celo gladios ac tela pluentem.
Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omne
Dissiluit pelagus, Siculi quod litoris unum
Sardinieque latus medius disterminat undis.
Libertas equidem Xantippo vindice nobis
Tunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat!
Molliat ille animos: uni satis ultio tanta
Una sit offense. Sed nunc antiqua recordor,
Nam locus admonuit, scelus et vindicta quod isto
Contigit in pelago.» Sic questus vertitur inde
Ad levam, medioque retro procul equore Malta
Ante, sed ad dextram Lilibeia litora fervent,
Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri.
Sic longam alterno noctem sermone levabant,
Et veterum memores, iam tunc ventura timebant.
Anxia tum tenui succumbunt tempora somno,
Et novus Eoo consurgens Eurus ab axe
|
675
680
685
690
695
|