exarsit, a calore vero misericordiae frigidus et constrictus obtorpuit, illic
ad calorem nimium transeat ab aquis nivium, ut sicut hic duabus deliquit
offensis, ita geminis crucietur in geenna suppliciis, et illic eius versa vice
misericordia obliviscatur, qui nequaquam hic misericordiae memor extitisse
convincitur. Praemitte ergo tibi, frater, opes tuas, unde postmodum
vivas, praecedant te facultates tuae, quas in illa semper immortalitate possideas.
Memento quod scriptum est: Dives cum dormierit, nichil secum
auferet; aperit oculos suos, et nichil inveniet; apprehendet eum quasi aqua
inopia, nocte opprimet eum tempestas .
Placeat ergo tibi consilium, quod per Salomonem datur: Mitte ,
inquit, panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora
recipies illum; da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid mali
futurum sit super terram . Et iterum: Mane semina semen tuum, et vespere
ne cesset manus tua . Legitur in Genesi, quia sevit Isaac in Gerara, et
invenit in ipso anno centuplum . Sed quam felicius seminat, qui dum subsidia
indigentibus subministrat, pro avena triticum, pro pugillo chorum, pro
grano metit acervum. Terrenis plane caelestia, transitoriis mercatur
aeterna. Dicit scriptura: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus
sum a peccato , quis enim gloriabitur castum se habere cor? Sed elemosinis
sollerter insiste, et mundum te ex divina pietate confide. Unde salvator:
Quod superest , inquit, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis .
Sicut enim ardor ignium metalli cuiuscumque rubiginem, sic elemosina
consuevit animae purgare squalorem. Unde et vir sapiens: Ignem , ait,
ardentem extinguit aqua, et elemosina resistit peccatis , ubi praesto subiungit:
Et Deus prospector est eius, qui reddet gratiam, meminit in posterum,
et in tempore casus sui inveniet firmamentum . Deinde subicit: Fili, elemosinam
|
|