Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 249


Parcito linguam in sacrificiis dicebatur, id est coerceto,
contineto, taceto.
Pastillus forma parvi panis utique deminutivum est a pane.
Passales et oves et gallinae appellantur, quod passim pascuntur.
Phascolia appellant Graeci, quas vulgus per[n]as vocat.
Praetoria cohors est dicta, quod a praetore non discedebat.
Scipio enim Africanus primus fortissimum quemque delegit,
qui ab eo in bello non discederent et cetero munere militiae
vacarent et sesquiplex stipendium acciperent.
Prorsum ponebant pro recto.
Prandium ex Graeco p(r)oendion est dictum, nam meridianum
cibum cenam vocabant.
Praetextae appellautur, quae res gestas Romanorum continent
scriptae.
Praetoria porta in castris appellatur, qua exercitus in
proelium educitur, quia initio praetores erant, qui nunc
consules, et hi bella administrabant, quorum tabernaculum
quoque dicebatur praetorium.
Praes est is, qui populo se obligat, interrogaturque a magistratu,
si praes sit. Ille respondet: praes.
Praesiderare dicitur cum maturius hiberna tempestas movetur,
quasi ante sideris tempus.
Praesidium est, quod pro utilitate ac salute alieuius auxilii
gratia praeponitur. Subsidium, quod postpositum est ad
subveniendum laborantibus.
Praestinare apud Plautum praeemere est, id est emendo
tenere.

Torna all'inizio