Petrus Damiani: Epistulae

Pag 357


occupat partes loci, sed totus ubique est, nec per ampliora loca diffusior,
nec per angustiora contractior, nec altior in excelsis, nec plus humiliatus
in infimis, non maior in magnis, non minor in minimis, sed unus idemque
simplex at aequalis ubique, nulla indigens creatura, sed eo omnis
indiget creatura.
Nam et antequam virtutes angelicas condidisset, antequam tempus vel
temporale aliquid extitisset, plenas atque perfectas inmortalitatis et gloriae
divicias possidebat. Ad creandum igitur quod non erat, non solitudinis
eum vel alicuius inopiae necessitas impulit, sed sola propriae clementiae
bonitas provocavit. Nec beatitudini eius rerum conditio conferre aliquid
potuit, cum ita per se et in se sit plenus atque perfectus, ut nec
existente creatura sibi aliquid accedat, nec ea pereunte decedat. Omnia
siquidem flumina intrant in mare, et mare non redundat eis .
Est plane sibi coaeternum omnia posse sicut et omnia nosse idemque
semper existere. In illo itaque summo rerum cardine naturarum omnium
iura dispensans, sic omnia tempora, praeterita videlicet, praesentia et
futura, intra suae provisionis archana complectitur, ut nec novum aliquid
sibi penitus accidat, nec aliquid ab eo per cursus momenta recedat, sed
nec diversis optutibus diversa considerat, ut cum intendit praeteritis, vacet
a praesentibus vel futuris. Vel rursus cum praesentia sive futura considerat,
oculos a praeteritis avertat, sed uno duntaxat ac simplici praesentissimae
maiestatis intuitu simul omnia comprehendit. Neque hoc confuse

Torna all'inizio