Quaedam vero leges sunt quae secundum se consideratae nullam rationem
habere videntur suae observationis; sed rationem huiusmodi nanciscuntur ex
aliquibus concurrentibus quae faciunt decentiam observandi; et huiusmodi
similantur his quae raro accidunt in natura. Unde sicut illa non reducuntur in
causas naturales nisi observato concursu omnium, quibus aliquis rarus eventus
accidebat; ita etiam huiusmodi legalia, quae dicuntur positiva iura, reducuntur
ad legem naturae non secundum se absolute, sed consideratis omnibus circumstantiis
particularibus, quae faciebant decentiam suae observationis. Unde
patet quod omnia praecepta legis divinae vel civilis, ad haec praecepta reducuntur
aliquo modo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa lege posita, de quibus Philosophus loquitur,
secundum se considerata differentiam non habent utrum sic vel sic fieri
debeant, sed huiusmodi differentiam sortiuntur ex diversis concurrentibus, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum, quod artificialia non reducuntur in naturalia ita quod
natura sit eorum primum et principale principium, sed inquantum ars utitur
naturalibus organis ad complementum artificii. Similiter etiam praecepta caeremonialia
vel iuris positivi non reducuntur ad naturalia quasi ex ipsa natura
vim obligandi habeant; sed hoc habent ex voluntate instituentis, quae in institutione
naturali ratione utitur, si recte instituit.
Ad tertium dicendum, quod illa praecepta legis quae mutata sunt, observantiae
suae rationem habebant non ex ipsa substantia facti, sed ex aliquibus circumstantibus
causis, sicut quod oportebat nostrae redemptionis mysterium aliquibus
signis praefigurare, vel aliquid huiusmodi; unde cessantibus his causis, non
manet reductio istorum praeceptorum ad praecepta naturalia.
Ad quartum dicendum, quod hoc intelligendum est quantum ad substantiam
facti, quod lege praecipitur, quod aliquando non habet rationem quare sic vel
aliter fiat, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod praecepta legis quae apud diversos diversa sunt,
dependent a praeceptis naturalibus quae sunt eadem apud omnes, mediantibus
aliquibus circumstantiis, ut dictum est, et horum varietas varietatem in iure
positivo causat.
|
|