Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 170


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 25
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit de fide quantum ad suam essentiam, quae per
definitionem cognoscitur, et de obiecto fidei; hic determinat de ipsa per comparationem
ad habentem ratione quantitatis, secundum quam crescit in habente
fidem. Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat de fide prout
comparatur ad credentes secundum quantitatem quam habet ex numero credibilium;
in secunda secundum quantitatem quam habet ex intensione habitus, ibi:
«Illud etiam non est praetermittendum».
Circa primum tria facit: primo ostendit quod fides sufficiens ad salutem, se
extendit ad cognitionem Deitatis; secundo quod se extendit ad cognitionem
redemptoris, ibi: «Sed quaeritur, utrum hoc credere ante adventum et ante
legem ad salutem suffecerit»; tertio ostendit ad quos articulos redemptoris fides
se extendit, ibi: «Sed quaeritur, cum sine fide mediatoris antiquis non fuerit
salus, sicut nec modernis, utrum oportuerit illos credere omnia illa de mediatore
quae nos credimus».
«Sed quaeritur, utrum hoc credere ante adventum et ante legem ad salutem suffecerit».
Hic duo facit: primo ostendit propositum; secundo removet quamdam
quaestionem ex dictis, ibi: «Quid ergo dicetur de illis simplicibus quibus non
erat revelatum mysterium incarnationis?».
«Sed quaeritur, cum sine fide Mediatoris antiquis non fuerit salus» etc. Hic
etiam duo facit: primo ostendit propositum; secundo movet quaestionem, ibi:
«Solet etiam quaeri de Cornelio».
«Illud etiam praetermittendum non est». Hic ostendit quod fides secundum
quantitatem quam habet ex intensione habitus, aequatur spei, caritati, et operationi;
et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo solvit dubitationem,
ibi: «Huic vero quod hic et superius dictum est. Videtur obviare quod
ait Apostolus».

Torna all'inizio