Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

155


extorquens, sibi pepercit, sed actores sceleris interfecit. ex quo
manifeste colligitur quod non tantum debemus respicere ad
operis principium, sed maxime ad finem et exitum. tertio
consiliarij non debent esse iracundi, sed mente tranquilli.
ex corde enim pleno iracundia non possunt procedere consilia
recta, quia ira impedit animum ne possit cernere verum. unde
dicit Crisostomus: "Non potest pacifice loqui, qui cor habet turbatum".
propter quod dicit Socrates: "Pro consilio duo maxime
sunt contraria, scilicet festinatio et ira". sed notandum
quod est quedam ira mala, que odium nuncupatur; quedam
bona, qua homo contra vitia et peccata irascitur; quedam nec
bona nec mala, scilicet subbitus ire motus, sine qua presens vita
non ducitur. prima igitur ira consilio est contraria, quia intellectum
obnubilat ne consilium rectum discernat. due autem
sequentes ire consilio non sunt contrarie, quia intellectum non
habent obnubilare. querit autem sanctus Augustinus in libro De
Civitate Dei si ira et perturbatio cadunt in animum sapientis
et dicit quod de hoc aliter [senserunt stoici et aliter] perypatetici,

Torna all'inizio