Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 714


inquantum motus eorum est causa omnium inferiorum mutationum.
Sed cum omnis motus sit actus motoris et moti, oportet quod in motu relinquatur
virtus motoris et virtus mobilis: unde ex ipso mobili, quod corpus est, habet
virtutem movendi inferiora corpora ad dispositiones corporales. Ex parte
autem motoris, qui est substantia spiritualis, quaecumque sit illa, habet virtutem
movendi ad formas substantiales, secundum quas est esse specificum, quod
divinum esse dicitur. Relinquitur autem virtus spiritualis substantiae in motu
corporis caelestis, ad modum quo virtus motoris relinquitur in instrumento: et
per hunc modum omnes formae naturales descendunt a formis quae sunt sine
materia, ut Boetius dicit, 1 de Trin., cap. 3, in fin., et Commentator in
11 Metaph., sicut formae artificiatorum ab artifice.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquando idem esse signum et causam:
causam, inquantum operatur ad effectum; signum, inquantum sensibus
repraesentatum in cognitionem effectus ducit. Unde per hoc quod dicuntur
signa, non excluditur eorum causalitas; quam tamen Scriptura subticuit, ne
idolatrandi aliqua occasio daretur, ad quam tunc temporis homines proni erant.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus intendit negare a corporibus caelestibus
illam causalitatem quae idolatriam inducebat, ut patet ex praedictis.
Ad tertium dicendum, quod impressio alicuius agentis non recipitur in aliquo
nisi per modum recipientis: et quia natura inferior est talis quae impediri potest,
et deficere in minori parte; ideo impressiones corporum caelestium non recipiuntur
in corporibus inferioribus secundum necessitatem, ut semper ita eveniat,
sed ut in pluribus, sicut expresse habetur a Philosopho in fine de Somno et
Vigilia.
Ad quartum dicendum, quod similia sunt quae in eadem forma communicant;
sed contingit quod illam formam non uniformiter participant quaedam; quia
quod est in uno deficienter, in altero est eminentius: et hoc oportet inveniri,
secundum Dionysium, in omnibus causis essentialibus: et ideo ipse dicit quod
sol uniformiter praeaccepit in se omnia ea quae divisim per actionem in aliis
causantur: et secundum hoc dico, quod calor et frigus et huiusmodi inveniuntur
in corporibus caelestibus nobiliori modo quam in elementis; non quod istis
qualitatibus afficiantur et denominentur, sed sunt in eis sicut in virtute activa;
et talis similitudo sufficit ad actionem agentis non univoce.

Torna all'inizio