Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 482


Quod detestabile est, regiam maiestatem declinare
in tyrannidem: et quicquid corruptionis
est in aliis perversis principatibus,
totum in tyrannidem congregatur.
Cap. XII.

A Deo sensus hominum sunt ad malum proni, ut valde
utile sit in via morum multis viis ostendere, et
multis rationibus probare malum, et vitium de se esse
quid vile et fugiendum, ut quem una via non inclinat, ut
malum vitet, alia inducat ipsum ad fugiendum malum.
Postquam ergo ostendimus tyrannidem fugiendam esse
a regibus, eo quod opera tyranni sunt pessima: probare
volumus reges summa diligentia cavere debere ne convertantur
in tyrannos, quia quicquid corruptionis et iniquitatis
est in aliis perversis principatibus, totum in tyrannidem
congregatur. Sunt enim (ut patet ex habitis) tres
principatus boni, et tres perversi. Dicebatur autem quod
si dominatur unus propter bonum commune, est principatus
rectus, et vocatur regnum. Si vero propter bonum
proprium, est perversus, et vocatur tyrannis. Si vero principentur
pauci, et dominentur quia boni et virtuosi, est
rectus principatus, et vocatur aristocratica sive principatus
bonorum. Si vero dominentur non quia boni, sed quia
divites, est perversus et vocatur oligarchia. Sed si dominatur
totus populus et intendat bonum omnium tam insignium
quam aliorum, est principatus rectus, et vocatur
regimen populi. Si vero populus tyrannizet et intendat
opprimere divites, est principatus corruptus, et vocatur
Democratia. quod idem est quod quasi perversio et corruptio
populi. Tyrannis vero corruptus principatus divitum,
et iniquum dominium populi, sunt regimina perversa
Tyrannis tamen est perversior principatus: quia ut probat

Torna all'inizio