velle suum taliter fuit submersa quod de ea et de gentibus
que erant in ea nichil breviter scitum fuit.
18. Mane autem facto misit Cadi nuntios accipere res illorum
fratrum, et tunc inventus fuit Fr. Petrus de Senis, trium
aliorum fratrum socius. Quem sic cum reperissent eum ceperunt
et ipsum duxerunt ad Cadi. Quem ipse Cadi et alii saraceni
alloquentes sibi maxima promittebant, si fidem suam vellet
abnegare et illam Macometi integraliter confiteri. Dum ipsi
autem sic loquerentur ipse de eis truffabatur. Et quia non sciebat
linguam, faciebat sibi crucem cum digitis et obsculabatur eam
et levabat oculos suos ad celum. Eo autem sic faciente dixerunt
saraceni: « Ecce ostendit per signa quod non vult relinquere fidem
suam ». Et ideo ipsum tormentare ceperunt a mane usque
ad meridiem, diversis generibus tormentorum. Et postea eum
super quamdam arborem suspenderunt in qua a nona usque
ad vesperam ipse permansit. Cum autem ad vesperum fuisset
perventum, de arbore ipsum acceperunt sine aliqua lesione de
mundo. Hoc illi videntes ipsum per medium diviserunt; et
sero facto de eo nichil breviter fuit inventum. Verumtamen
uni persone fide digne fuit revelatum quod Deus occultaverat
eius corpus usque ad certum tempus, in quo cum sibi placuerit
ipse illud manifestabit.
|
|