Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

640


in extorsione usure, ut sic debitor percutitur ab eo primo in pecunia.
Iuxta illud I Mach. XV: << Percussuram propri nummismatis >> et per consequens
in persona. Iuxta illud Prov. XIX: << Mallei percutientes stultorum
corporibus >> idest debitorum, qui tamquam stulti decipiuntur frequenter accipiendo
sub usuris pro suo commodo quod postea vergit in ipsorum detrimentum.
Quarto est contra Taurum quia iste est aptus ad laborandum in agro.
Set econtra usurarii << In labore hominum non sunt >> et cetera, ut dicitur in
Ps. Quinto est contra Geminos, quia usurarius non solum duplare, set
etiam centuplicare, immo et in infinitum pecuniam suam multiplicare intendit.
Ignis enim << numquam dicit «sufficit» >> , ut dicitur Prov. XXX. Fenus
autem dici potest a fos, quod est ignis. Sexto est contra Cancrum, quia
iste incedit retro set econtra usurarius semper querit ire in ante in multiplicationem
pecunie. Iuxta illud quod dicitur 2 Rg. XVI de Semei nequam
quod << procedebat egrediens et maledicebat >> quia << dilexit maledictionem et
veniet ei >> ut dicitur Ps. de usurario. Septimo est contra Leonem, quia
parum curat de vituperio et infamia sua et precipue in vili receptione pignorum.
Iuxta illud Sap. XV: << Luto vilior vita ipsi >> . Sicut enim lutum ab
omnibus conculcatur sine resistentia, sic usurarius ab omnibus vituperatur
in infamia tolerata. Octavo est contra Virginem quia ad hoc usurizat ut filiam
maritet quod tamen facere non potest legitime de alieno. Unde I Mach.
I << Omnis maritus sumpsit lamentum et que sedebant in thoro maritali
lugebant >> idest lamentari et lugere debebant. Maritus quidem quia nichil
in dotibus habuit, maritata vero quia de dotibus suis vivere non potuit, cum
secundum veritatem dotes non sint. Nono est contra Libram quia vult supra
equalitatem eius quod prestitit debitori, contra illud Ez. XLV << Iuxta
mensuram chori erit equa libratio >> quia per unum solum denarium aliquando
pervenit ut accipiat multas libras et pecunie et etiam frumenti vel
alterius grani. Iuxta illud Apoc. VI << Bilibris tritici denario uno et tres
bilibres ordei denario uno >> . Decimo est contra Scorpionem, quia scorpio
de natura sua habet venenum, quia si venenum amicteret, eius natura deficeret,
ut dicit Augustinus in libro De moribus Manicheorum. Set econtra
usurarius habet venenum peccati contra naturam suam, set ex propria voluntate
ut patet ex dictis. Unde in Ps. << Venenum aspidum sub labiis
eorum >> idest in corde. In labiis enim ipsius pretendit dulcedinem. Undecimo
est contra Sagittarium. Sagittarius enim simul sagittat tantum ad unum signum
quod videt propiusque. Set econtra usurarius interdum simul sagittat
ad mille signa etiam que non videt et remotissima existentia; puta in Francia,

Torna all'inizio