sunt nequitiam, iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in celum
os suum, et lingua eorum transivit in terra. Ideo audi quid de
eis Dominus dicit, Osee VII: Ve eis, quoniam recesserunt a me!
Vastabuntur, quoniam prevaricati sunt in me! Et ego redemi eos,
et ipsi locuti sunt contra me mendatia. Item infra, IX: Propter maliciam
adinventionum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam
ut diligam eos. Omnes principes eorum recedentes. Ideo Dominus
dixit principibus sacerdotum et Phariseis, Mat. XXI: Auferetur a
vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
De multiplici regno.
Quod septem modis sumitur regnum Dei in divina Scriptura.
Nota quod regnum diversimode sumitur in Scriptura. Primo,
appellatur filius Dei regnum, ut Luc. XVII: Ecce enim regnum
Dei intra vos est.
Secundo, regnum celorum. De quo habetur, Mat. XX: Dic ut
sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram
tuam in regno tuo. De hoc regno Dominus dixit discipulis suis,
Luc. XXII: Ego dispono vobis, sicut disposuit michi pater meus
regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et
sedeatis super XII thronos iudicantes XII tribus Israel. Item de
hoc regno Dominus dixit Pylato, Io. XVIII: Regnum meum non
est de hoc mundo. Ideo dicit Ps.: Regnum tuum regnum omnium
seculorum. Quia regnabit in domo Iacob in eternum, et regni eius
non erit finis, Luc. I.
Tertio, appellatur regnum celorum Ecclesia militans, sicut exponit
beatus Gregorius dicens: «Sciendum est quod sepe in sacro
eloquio regnum celorum presentis temporis Ecclesia dicitur. De
quo in alio loco Dominus dicit: Mittet filius hominis angelos suos,
et colligent de regno eius omnia scandala. Neque enim in illo regno
beatitudinis, in quo pax summa est, inveniri scandala poterunt, que
colligantur. Et rursum dicitur: Qui ergo solverit unum de mandatis
istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno
celorum. Mandatum quippe solvit et docet, quando hoc quisque
|
|