et quos volebat humiliabat; homo versipellis, callidus et malitiosus
et subdola vulpes, vilis et abiectus ypocrita, homo pestifer
et maledictus, et quem papa Alexander IIII terribiliter habebat
exosum et detestabatur ad mortem. Fuerat enim filius cuiusdam
sacerdotis de diocesi sua, cum adhuc esset in minori offitio
constitutus. Meus minister et custos, cum adhuc habitarem in
Tuscia, fuit. Sed postquam recessi inde, multa commisit turpia
et enormia, que non sunt digna relatu, pro quibus optime fuit
punitus a fratribus; et pluribus vicibus Ordinem est egressus et
malo fine terminavit vitam suam, sicut eius merita exigebant.
Et sic que demon de eo predixerat vera fuisse videntur. Hinc
Ecclesiasticus dixit, VII: Noli facere mala, et non te apprehendent.
Et iterum dicit ibidem: Ne semines mala in sulcis iniustitie,
et non metes ea in septuplum.
Igitur hec omnia supradicta diximus occasione illius fratris
qui fuit deceptus a demone, cui diabolus apparebat et promittebat
papatum; que possunt utilia esse ad diaboli astutias et malitias
cognoscendas, quia non intendit ludere, sed decipere et ad interitum
trahere; et sicut de Deo dicitur quod vult omnes homines
salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ita diabolus vult omnes
ad infernum perducere et in errore manere. Et ideo non credas
eis, scilicet demonibus, cum locuti fuerint tibi bona, ut dicit Iere.
XII. Igitur quantum ad presens de hac materia satis sit dictum.
Iam nunc ad pristinam materiam revertamur et que dicenda
sunt prosequamur.
Anno siquidem Domini MCCLXXXV, indictione XIII, quem
millesimum superius etiam inchoavimus, totus mensis Marcii pulicibus
plenus fuit, et ita abundaverunt pulices per totum mensem
illum, quod, si essent in media estate, superflui viderentur et essent.
Et ideo frequenter illorum versuum recordabar, qui dici
consueverunt:
In x finita, tria sunt animalia dira:
sunt pulices fortes, cimices culicumque cohortes,
nos cruciant penis estivo tempore sevis.
Sed pulices saltu fugiunt culicesque volatu,
et cimices pravi nequeunt fetore necari.
|
|