parvuli lac suxissent, et edissent in eius fertili campo messium panem solidum
iam provecti. Revera si terrear, in hiis terreor, quod intellectus hebes
ascendere nequeat, ignorantie cece prepediente caligine, ad intelligentiam
operis tam sublimis. Hiis tamen perterritus, illius precipue fiducie sumo
vires, quod scientie vestre radius luminosus, e mente mea ignorantie tenebris
effugatis, ad aliqualis speculationis particularem viam parabit, et rectificabit,
ducatu virtutis et luminis, ruditatis et cecitatis mee devium et
ambulantem in tenebris intellectum. Sane conflictus intra me geritur:
affectus ut scribendum opus aggrediar stat armatus; occupatio servitutis
inermis – que servi profectus et operas interdicit, domini vero procax indicit
– ne id fiat, libertatis emula, contradicit. Sic itaque, tacite mecum
alternato certamine, occupationi misere conditionis ea lege cedit affectus,
ut communicandum tandem scribentis affectibus opus ipsum inventi iam
scribe manus expediat, totam vel partem promisse pro labore mercedis de
crumena propria, iuxta vestre vocis arbitrium, receptura.
Eidem electo idem camerarius.
Optatum negotium totius amplectar conatibus, ne semen vipereum,
redivivis insidiis, iterato contra miseros invalescat. Impedimentis, que fellea
propinat intentio, antidotab pro viribus preparabo.
|
|