Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 495


De paralisi particulari. — Nunc dicendum est de particulari,
que aliquando totum caput, aliquando partem ipsius capitis obtinet.
Isti autem non possunt clandere oculos neque in rugam complicare
labia. Primo fumigium facias de galbano, sarapino, armoniaco et
opopanaeo, quod recipiunt per os et nares et ut caput calefiat; deinde
caput purgium facias de castoreo vel obtarmicum de elleboro.
Purgabis eum diacastoreo vel theodoriton yperiston vel yeri pigra
Constantini; facias es minutionem de venis que sub lingua sunt;
unctiones non desint de arrogon, pulegino et similibus; etiam puleginum
vel petroleum in aure illius parti injectum eos liberat;
coctura juxa aurem facta prodest; eodem modo subvenias in toto
capite fiat.
De paralisi lingue. — Lingua paralisi temptatur vel in toto vel
in parte, quandoque procedente febre, quandoque sine febre; sed
quocunque modo fiat, castoreum vel opoponacem sub lingua teneant,
quia multum confert. Facias etiam minutionem sub lingua; et
si videris quod non proficiat, filum quod sub lingua est incidas. Si
vero fuerit incurtata et ingrossata pre nimio humore, minuas similiter
et caput purgio utaris de diacastoreo. Gargarismata ita facias:
staphisagriam, tartarum, salgemmam in aceto calido cum
melle ponas et ita gargarizent; deponit flegma et linguam tribuit
ad loquendom dissertim. Purgabis eum cum diacastoreo. Si contingat
linguam esse longam, et loqui non valeat, quodi ex debilitate
cerebri contingit. et habueris titulationem in oculo, dabis opiatas,
auream, opopiram, diamargariton cum decoctione salvie. Decoctio
enim salvie multum valet huic egritudini.
Item, de particulari paralisi — Descendit humor flegmaticus ad
dextrum latus vel sinistrum, et quandoque motu et sensu privantur,
et tunc proprie paralisi ei appellantur; quandoque non privantur
sensu neque motu, et gutta dicitur, de qua superius dictum
est. Sed in paralisi lateris statim unctionibus, ut dialtea, arrogon,
pulegino, marciaton, subvenias, et quamdiu fuerit urina tenuis, non
purges, sed yeram pigram, theodoriton yperiston et anacardinum
simpliciter offeras; ex quo videris urinam spissam, purgabis eum
benedicta vel yera pigra; deinde confortabis eos medicinis confortativis;
duces eos ad balneum et in eo dabis puleginum ad potandum
et etiam diacastoreum laxativum. Pillule autem iste si date fuerint
liberabunt, recipe quantum de aliis, aloes, turbit, agaricum. epithimum,
coloquintidam, cocognidium, castoreum, piretrum et
confice cum vino et pro viribus tribue. Alie mirabiles ad idem:
recipe agaricum, euforbium, sal armoniaci, castoreum et piretrum,
confice cum vino vel terebentina.
De paralisi unius partis et casu. — Accidit multociens ambulantibus
per estum ex humorum dissolutione, vel per frigus ex congelatione.
Considera ergo habitudinem, utrum pinguis sit vel macer.
Pinguibus dissolutivas dabis medicinas, macris confortativas, etiam
quando sola manus paralisim habet, unde consideranda est proportio
manuum; si eandem habuerit quantitatem ex humorum habundantia

Torna all'inizio