nisi nos, dum ibi habitaveritis. et si unus ex vobis voluerit 
habere cavallum et nobis servire, debeatis nobis servire cum 
suprascripto cavallo, et de omnia suprascripta nobis ille homo, 
qui talia nobis compleverit de dandum nobis, solutus maneat predictum 
terraticum. et obligo me ego qui supra Leo abbas, et 
posteros meos, et pars iam fati nostri monasterii vobis omnibus 
prenominatis, et vestris heredibus integras suprascriptas terras, donec 
ibi volueritis habitare, defendere et antestare semper ab omnibus 
hominibus, ab omnique parte, si autem ego qui supra Leo abbas, 
aut posteri mei, aut pars nostri monasterii, hoc scriptum libellarium 
per qualecumque ingenium dirrumpere, aut removere quesierimus, 
et si non vobis compleverimus omnia, sicut supra diximus, 
quinquaginta bizanteos solidos pena me, et posteros meos, 
et pars iam dicti monasterii, vobis et vestris heredibus componere 
obligamus et hoc scriptum libellarium de qualiter continet 
firmum permaneat in suprascripta racione. et si vos, vel vestri 
heredes non compleveritis nobis, aut posteris nostris, et ad pars 
nostri monasterii omnia, sicut supra diximus, similiter quinquaginta 
bizanteos solidos vos, et vestri heredes nobis, et posteris 
nostris componere obligastis. Et taliter ego qui supra Leo abbas, 
una cum consensu fratrum et subscripcione monachorum, erga 
mecum habendo iam dictum abbocatorem predicti nostri monasterii 
feci, et te Ercembertum notarium scribere rogavi. † Ego 
Leo qui supra abbas. † Ego Paulus diaconus et monachus. † Ego 
Iohannes diaconus et monachus. † Ego Bonizo subdiaconus. 
SIMILITER eciam ipso <in> tempore, consignatum est monasterium 
domini Salvatoris apud Alyphas, facto placito in Beneventano 
palacio, et eum ab infestacione vel calupmnia episcopi Beneventane 
sedis quietum constituit et pacatum, huic monasterio semper 
iure subiectum idem magnificus pater Leo, carus Deo. et hoc 
ipsius inde commemoratorium.
  |  
  |