Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 708


distinctionis pertinent. Unde non oportet quod stellae pertineant ad opus
distinctionis, in quibus sunt virtutes moventes ad determinatas species. Vel
potest dici, quod stellae etsi non moventur in caelo per se, moventur tamen cum
orbibus suis; plantae vero nec per se nec cum alio moventur.
Ad tertium dicendum, quod sol dicitur magnum luminare et propter quantitatem
et propter virtutem; luna vero dicitur magnum, non tam propter quantitatem
veram, quam propter excessum claritatis respectu aliarum stellarum, ex propinquitate
eius ad nos, et propter evidentiam effectus quem habet in rebus humidis.
Ad quartum dicendum, quod, sicut philosophi probant, et etiam Dionysius asserit,
a sole illuminantur omnia corpora, et superiora et inferiora,
et non tantum luna. Nec tamen hoc impedit quin alia corpora luminaria
dicantur: quia cum lumen solis, ut Dionysius dicit, recipiatur diversimode in
diversis corporibus secundum eorum proportionem, quaedam corpora recipiunt
lumen praedictum ut lucentia et radios emittentia, sicut luna et stellae; et talia
possunt luminaria et vasa luminis dici: quaedam autem recipiunt non ut radios
ex se emittentia; et hoc dupliciter; vel in profundo, ut aer, vel in superficie, ut
corpora opaca; quorum neutrum luminare dici potest.
Ad quintum dicendum, quod quamvis luna in die appareat, non tamen lumen
eius in die dominatur, propter praesentiam maioris luminis; et ideo dicitur nocti
praeesse, non diei.
Ad sextum dicendum, quod aliquid potest esse propter aliud dupliciter. Aut quia
ordinatur ad ipsum sicut ad finem proprium et principalem; et sic inconveniens
est dicere, quod aliquid sit propter vilius se, ut luna et stellae propter noctuas et
vespertiliones; cum finis potior sit his quae sunt ad finem. Alio modo potest dici
aliquid esse propter aliud, cui ex ipso provenit aliqua utilitas; eo modo quo
posset Rex dici propter rusticum, ex cuius regimine provenit ei pax: et per hunc
modum est intelligendum quod in littera dicitur: omnes enim utilitates quae ex
corporibus caelestibus proveniunt in inferioribus, sunt a Deo provisae, qui corpora
illa instituit.

Torna all'inizio