Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 31


diluculum obdormisse, nequaquam posset eo die cum eius licentia
sacra missarum solemnia celebrare. Dicebat etiam melius
esse, si possibile sit, unum psalmum ex corde et cum compunctione
cantare, quam centum cum mentis fabulatione percurrere.
Cui autem hęc gratia perfecte data non esset, hortabatur tamen nequaquam
desperare, nequaquam vel ab ipsa corporali exercitatione
tepescere, donec ipse qui voluntatem dedit tribuat
etiam aliquando facultatem. Tantummodo orationis incensum
mentis intentio in Deum semel fixa custodiat, quod exterius veniens
cogitationum aura perturbat. Ubi enim est intentio recta,
contra voluntatem cogitatio veniens non est nimium formidanda.
X. Quodam vero tempore, dum adhuc in Gallię finibus
moraretur, familiarem sibi quendam habebat agricolam, qui sibi et
utensilia, quibus in cella opus est, aliquando faciebat, et si quid
ei oportunum esset, ditior caritate quam rebus, de suę paupertatis
inopia hilariter ministrabat. Huius vaccam comes quidam superbus
et tumidus, missis parasitis, impetu barbarico rapuit
eiusque carnes preparari sibi ad prandium cum magna gulę
aviditate precepit. Ecce autem rusticus cellam Romualdi festinus
aggreditur, iacturę suę casum clamosis ululatibus vociferatur, spem
suam et suę domus ablatam esse conqueritur. Sanctus itaque
Romualdus ad eundem comitem concito gradu nuntium dirigit, et
ut pauperi suum animal reddat humillima supplicatione deposcit.
Cuius preces lubricus comes protervo spiritu respuit, et
quem saporem crassi vaccę lumbi potuissent habere

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio