19. AMBROS.  Estote sicut ego . Eram, inquit, et ego  
sub lege; sed post elegi extra legem vivere, sicut et  
vos per eam quae in Christo est fidem vivebatis.  
Imitamini ergo et vos me cum illa quae in Christo est  
fide, a conversatione legitima vosmetipsos extraneos  
facientes. 
20. LANFR.  Estote sicut ego , id est, conformamini  
meis moribus, quia ego conformor vestris. Vel estote  
fideles, sicut ego sum, quia ego infidelis fui sicut et 
vos; ac per hoc me imitamini, quia ego priorem  
fidem non sine causa deserui. 
21.  Quia et ego sicut vos . Diceret quis: Quomodo  
possumus esse ut tu? Respondet: Potestis, quia  
sicut sumus idem in substantiali essentia, possumus  
esse in accidentali, id est, in sanctitate. 
22.  Nihil me laesistis . Ne quis diceret Apostolum  
ex invidia eos arguere, removet sic: Non me laesistis,  
quod debeam invidere vobis; sed omnia bona  
mihi fecistis, quia amicus factus. Hoc loquor vobis,  
quia amicus sum vobis, et quia verum est. 
23.  Per infirmitatem , id est, in infirmitate, sicut  
et per illud tempus, id est, in illo tempore. 
24.  Tentationem . Tanta fuit infirmitas carnis in  
Apostolo, ut auditores tentari possent, et putare  
quod Apostolus Christi non esset, qui ita aegrotare  
permitteret. 
25. AUGUST. ( in Epist. ad Gal. )  Tentationem . Tentati 
sunt, cum persecutionem pateretur Apostolus;  
utrum timore desererent eum, an charitate  
amplecterentur. 
26. LANFR.  Non sprevistis , etc. Potuissent illi, videntes 
Apostolum affligi, spernere praedicationem  
ejus, sed non spreverunt, et putare Deum non curare  
illum qui sic affligebatur. 
27.  Ergo beatitudo vestra . Beatitudo illis erat  
Apostolum diligere, et praeceptis ejus in omnibus obedire;  
sed hanc beatitudinem quidam illorum perdiderant,  
qui ad culturam daemonum redire et eis servire  
volebant. 
28. AUGUST. ( ibid.  B.)  Verum dicens . Sed quid  
verum praedicans, nisi ut non circumciderentur?
  |  
  |