et costans, inconveniens est ipsum timere immoderato
timore. Quarto immoderatus timor reddit hominem
inoperativum. Nam homo propter timorem immoderatum
tremens et obstupefactus immobilitatur, et
nescit quid faciat cum ergo totum regnum sit in rege
tanquam in movente, et quod portet imperium eius, si
rex sit inoperativus, et imperare non valeat propter immoderatum
timorem, toti regno praeiudicium gignitur,
quare si hoc est indecens, non decet regem immoderato
timore timere. Viso quomodo reges se habere debeant
ad timorem, quia difficilius est reprimere timorem, quam
moderare audaciam, ut dictum fuit supra Capitulo de
fortitudine: de facili videri potest, quomodo se habere
debeant ad audacias. decet enim eos non habere audaciam
immoderatam, sed moderatam. Nam si audacia sit immoderata,
homo plus praesumit quam debeat. quod regibus
non expedit, quia tunc periculo esponerent totum
regnum. Si vero quis nullam audaciam habeat, omnino
est indecens: quia tunc nihil aggreditur. Moderate ergo
se habere ad timorem, et ad audaciam regibus et principibus
omnino congruit.
Quomodo differt ira ab odio, et quomodo reges
et principes se habere debeant ad iram, et
eius oppositum. Cap. VII.
Quia ira maximam affinitatem videtur habere cum
odio Prius quam ostendamus, quomodo reges, et
principes se habere debeant circa iram, et mansuetudinem.
Videndum est quomodo ira differat ab odio: et quod
est detestabilius an odium, an ira inordinata. Est autem
una principalis differentia inter iram, et odium: quia odium
est appetitus mali simpliciter, et absolute. nam odium
opponitur amori: amare autem ( ut dicitur 2. rhetor) est
|
|