Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 870


4. Praeterea, quaedam quandoque fiunt praeter rationes seminales, quae facultatem
naturae non excedunt, sicut quod aqua convertatur in vinum, ut factum
legitur Ioan. 2. Sed miraculum est supra facultatem naturae apparens, ut
Augustinus dicit. Ergo videtur quod non omnia quae praeter rationes seminales
fiunt, miracula sint.
5. Praeterea, omnes virtutes activae creaturis collatae, rationes seminales dici
possunt. Sed Angeli et homines dicuntur miracula facere. Ergo videtur quod
non omnia miracula praeter rationes seminales fiant.
6. Praeterea, monstra in natura contingunt, et praeter intentionem naturae
agentis; non tamen miracula dicuntur. Ergo non in hoc consistit ratio miraculi
quod est praeter rationes seminales fieri.
SED CONTRA, illa opera miraculosa dicimus quae in admirationis divinae virtutis
inducunt. Sed mutare cursum solitum naturae, non est nisi illius virtutis quae
naturam instituit. Ergo ea proprie miracula dici debent quae praeter virtutes
activas in natura contingunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut ex verbis Philosophi habetur in principio
Metaphysic., admiratio ex duobus causatur; scilicet ex hoc quod
alicuius effectus causa occulta est, et ex eo quod aliquid in re videtur per quod
aliter esse deberet; unde in hoc quod est diametrum quadrati non posse commensurari
lateri, admiratio causatur ex hoc quod huius causa ignoratur, et ex hoc quod ex
parvitate linearum videtur quod una alteri commensurari possit.
Contingit ergo aliquid esse admirabile simpliciter, et aliquid esse admirabile
quo ad hunc. Admirabile huic est id cuius causa occulta est sibi, et cui videtur
secundum suam aestimationem aliquid obviare, quare non ita esse deberet;
quamvis in re nihil sit repugnans, nec causa in se sit nimis occulta; et hoc potest
dici mirum illi. Admirabile autem in se est id cuius causa simpliciter occulta
est, ita etiam quod in re est aliqua virtus secundum rei veritatem per quam aliter
debeat contingere. Huiusmodi autem sunt quae immediate a virtute divina
causantur, quae est causa occultissima, alio modo quam se habeat ordo causarum
naturalium: sicut quod caecus iterum videat, et quod mortuus resurgat, et
huiusmodi: et haec proprie miracula dicuntur, quasi in seipsis et simpliciter
mira. Haec autem quandoque sunt supra naturam, quandoque praeter naturam,
quandoque contra naturam. Supra naturam dicitur esse miraculum, quando
natura non potest in ipsam substantiam facti, sicut divisio maris rubri, suscitatio
mortui, et huiusmodi. Illa vero dicuntur praeter naturam fieri in quae quidem
natura potest quantum ad substantiam facti, sed tamen praeter operationem

Torna all'inizio