: Rationes dictandi

Pag 11


untur, hoc modo : G amicorum intimo et totius probitatis gloria
precellenti F litteralium studiorum quamuis tardus tamen continuus
assecla salutem et intime dilectionis affectum .
Subscripta uero uocatur, qua recipientis nomen posterius
ponitur, precedentibus illis que sibi adiciuntur, ut in predicta
salutatione perspicue cernitur si conuersim scribatur.
Circumscripta dicitur, qua nomen recipientis utrimque
circumscribitur ad hunc modum: uenerabili in Christo domino
Innocentio dei gratia totius sancte ecclesie summo pontifici et universali
pape R ueronensis episcopus debitam in Christo reuerentiam .
Quid in salutationibus notandum sit.
Item diligenter considerandum est, cum in salutatione
qualibet recipientium nominibus adiectiones aliquas fieri
uolumus, tales profecto debere constitui que circa ipsos recipientes
aliquid laudis uel honestatis ostendant.
Cum autem mittentium nominibus aliquid adicere uolumus,
id solum congrue fiet cum exponentur que humilitatem
uel certe nullam arrogantiam significent. oportet igitur nos
taliter moderari personarum uarietatibus , ut quotiens officiorum
ecclesiasticorum uel dignitatum nomina mittentium
nominibus adiunguntur sic per adiuncta modificentur ut per
ea nichil utique arrogantie demonstretur, ut si fuerit clericus
uel quisquam de ecclesiasticis gradibus semper ita ponatur:
Johannes clericus uel leuita uel sacerdos uel episcopus uel
abbas, licet indignus uel inmeritus uel peccator
. In secularibus
uero dignitatibus uel officiis non est id fieri oportunum,
ut si dicatur: N Tuscanorum comes uel N Venetie dux uel
Tuscie marchio , et similia.
Est item in salutationibus notandum, ut recipientium
nomina semper mittentium nominibus preponantur, siue
datiuo casu cum omnibus eorum adiectiuis, siue accusatiuo
cum omnibus similiter eorum adiectiuis. nisi tunc solummodo
cum maior scribit minori. tunc enim mittentis nomen preponendum
est, ut eius dignitas ipsa nominum positione
monstretur.
Cum autem datiuo casui cum adiectiuis suis recipientis
nomen asscribitur, tunc utique salutationem casualibus dictionibus
terminamus, id est frequentius accusatiuo uel genitiuo
uel forte ablatiuo ad dictantis arbitrium apponuntur.
accusatiuo terminatur salutatio, cum dicimus: salutem et intime

Torna all'inizio