Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 68


causa meum anxiat animum, quare in Greciam decreuerim uos conferre.
Etsi illa ratio debuit esse potissima, illatarum scilicet iniuriarum
uobis et michi uindictam appetere, tamen preponderans
causa magis est illa vt meam possim exinde recuperare sororem,
que sub multo dedecore et anxiosa infelicitate uilescit. Ad quam
obtinendam omni debetis animositate consurgere, cum pro ea recuperanda
iuste uideamur arma mouere contra detentores ipsius.
Scitis enim et uos iniuste Danaos nos offendisse et per iniustas offensas
nos arma iuste capescere, cum ei sit secundum iusticiam
ignoscendum qui prouocatus appetit se ulcisci. Moneo igitur ut
quantumcumque potestatis detis operam uirtuose in ipsa mea recuperanda
sorore. Nam nunc est tempus acceptum vt per hostes
uestros uestra probitas diuulgetur et strennuitas vestra patenter
appareat, que uirtuose uiget in vobis. Me igitur scitote paratum,
si casus se ingerat ad obtinenda diis fauentibus uota nostra, ad
requisitionem vestram me in multo uobis ministrando subsidio prodigaliter
processurum, vt vniuersos Danaos potentia nostra perterreat
et grauia eorum dispendia in forti uirtutis nostre brachio deflere
cogantur. Super huiusmodi igitur execucione negocii
Paridem habebitis in principem et ductorem et Deyfebum secundum
a Paride in consilio sapientum Anthenoris et Henee, qui vobiscum
sunt in presenci negocio profecturi. "
Et finito colloquio vniuersus exercitus naues asscendit et Paris
et Deyfebus in lacrimis a rege obtenta licencia naues intrant. Solutis
itaque funibus, subductis anchoris, et uelis eleuatis, in altum naues
ipse in nomine deorum Iouis et Veneris in altum pelagus se impingunt,
et eis felici nauigatione potitis, ad sparsas Ciclades applicunt,
insulas videlicet Romanie. Quas dum uelut ignotas robusto remige
transire contendunt, nauigantes in ipsis circa Grecie finitima littora
striccius inherendo, casus eis obuiam obtulit quandam nauim. In
hac igitur naui rex quidam de maioribus Grecie, Menelaus nomine,
nauigabat, qui a duce Nestore tunc temporis euocatus apud Piram
ciuitatem se cum ipso nauigio dirigebat. Erat autem iste Menelaus
Agamenonis regis frater, habens Helenam in uxorem. Hec enim

Torna all'inizio