Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 161


Ea propter vos in domino securius deprecamur, ut
nostre benignius velitis condescendere voluntati.
Notula doctrinalis.
Illi autem quibus deficiunt materie perorrandi recurrant
ad titulos in quibus de testibus pertractatur.
X.
Muster us dem sechsten büche.
1. Aus dem titel de litteris securitatis die
drei letzten kapitel.
Littere quibus aliquis rogatur ut det securitatem et
recipiat pedagium.
Nobilitatem et magnitudinem vestram duximus litteris
presentibus rogitandam, quatinus latoribus presencium I et B
civibus florentinis generales litteras concedatis, quibus universis
hominibus vestri districtus firmiter iniungatur, quod
nullus eos offendere in personis vel rebus presumat.
Ipsi autem semper volunt solvere pedagium constitutum.
et insuper uterque illorum unam libram piperis pro
conmendacione sua singulis annis persolvet.
Notula doctrinalis de invencione consimilium
materiarum.
Hoc genus conmendacionis est quedam species tributi,
vel pedagii, vel temporalis securitatis, quoniam ad tempus
huiusmodi redditus persoluntur, id est donec mercatores
illi conversari vel transire volunt per terram illorum dominorum.
et quandoque talis conmendacionis redditus
perpetuatur.
Item quandoque pro huiusmodi securitatibus inpetrandis
confertur solum sigillum, ut in terris illorum dominorum
qui multum a suis timentur. et quandoque dantur nuntii
usque ad tuta loca.
De litteris que conferuntur pro securitate cum sigillo
sine salutacione.
Notum sit universis hominibus nostri districtus, quod
latoribus presencium mercatoribus placentinis has litteras
dedimus nostro sigillo inpressas, mandantes atque districte
iubentes, ut nullus eis vel eorum nuntiis in personis vel
rebus molestiam aliquam inferat vel gravamen.

Torna all'inizio