Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 38


et Romanum praetorem P. Iuventium contra se missum ad internicionem
vicit. post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis
contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus occisis Macedoniam
recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam
redegit.
Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae
civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. hanc
Mummius consul cepit et diruit. tres igitur Romae simul celeberrimi
triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum
ductus est Hasdrubal; Metelli ex Macedonia cuius currum praecessit
Andariscus idem qui et Pseudophilippus; Mummii ex Corintho
ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis
clarissimae ornamenta praelata sunt.
Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium
esse dicebat, collectis servitiis rebellavit, et cum iam XVI milia
armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est.
|| his
diebus androginus Romae visus iussu aruspicum in mare
mersus est. ||
Eodem tempore Metellus in Celtiberiam apud Hispanos res
egregias gessit. successit ei Q. Pompeius. nec multo post
Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam
Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. quo metu Viriatus
a suis interfectus est, cum xiiii annos Hispanias adversus
Romanos movisset. pastor primo fuit, mox latro non dux,
postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor contra
Romanos Hispaniae putaretur.
huic namque primus || Sex.
Vecilius praetor occurrit, qui toto exercitu caeso vix fuga
lapsus evasit; deinde C. Plautium praetorem idem Viriatus
multis proeliis fractum fugavit, post haec Claudium Unimammium
cum omni exercitu superavit. || denique cum interfectores
eius praemium a Caepione consule peterent, responsum
est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus
interfici.
|| eo tempore Romae puer ex ancilla natus est quadrupes
quadrimanus oculis quattuor auribus totidem naturam
virilem duplicem habens. in Bononiensi agro fruges in arboribus
natae sunt.

Torna all'inizio