Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 633


CXI. De cometa et duobus solis et stellis.


Anno Domini MCVI. Cometa magnus, rutila et niveus incipiens in Februario
quinquaginta diebus apparuit mundo; et duo quoque soles apparuerunt, et stelle de celo
pluries vise sunt. Ugo Magnus, qui Tyberiadem possidebat, Damascenos superavit, sed in alia
expedicione interiit.

CXII. De militibus Iopite et Boamundo.


Anno Domini MCVII. Milites Ioppite quingentos milites et mille pedites inter
Ioppem et Ierusalem latitantes in latibulis superarunt. Eodem anno Boamundus, qui
de Francia in Apuliam venerat, cum V milibus militum et LX milibus peditum Duratium
obsedit, eo quod Alexius Constantinopolitanus peregrinis erat infestus.

CXIII. De pace Boamundi cum Alexio.


Anno Domini MCVIII. Boamundus pacem cum Alexio fecit et rediit in Apuliam.

CXIIII. De rege Tripolitano, qui cepit Bertramem comitem.


Anno Domini MCIX. Rex Tripolim auxilio Ianuensium cum Bertramo comite cepit
et Bertramum inde comitem investivit.

CXV. De captione civitatis Beriti et obsidione a Balduino rege.


Anno Domini MCX. Rex Balduinus Beritum civitatem obsedit et cepit, et Edissenis,
qui a Saracenis obsidebantur, cum Tancredo principe Antiocheno illuc adiens annone
auxilium dedit. Deinde Ierusalem reversus auxilio Germani regis Norensium, qui cum
LV navibus venerat peregrinus, Sydonem civitatem obsedit et cepit.

CXVI. De destructione Novarie.


Eodem anno civitas Novarie destructa est.

CXVII. De obsidione Tyri et destructione civitatis Laude.


Anno Domini MCXI. Rex Balduinus adivit principatum Antiochenum et Tancredo
contra Persos tulit auxilium, deinde regressus Tyrum obsedit, sed non cepit. Eodem
anno civitas Laudensis in Ytalia capta et destructa fuit a Mediolanensibus.

CXVIII. De morte Tancredi.


Anno Domini MCXII. Tancredus moritur, successitque Rogerius cognatus ipsius.

CXIX. De eclipsis solis et terremotu et comitisse Sycilie et de
concilio.


Anno Domini MCXIII. Sol passus est eclipsin, et terremotus in Ierosolimitano
regno in illo bis extitit anno. In quo Saraceni Christianos suo proposito penitus destructur

Torna all'inizio