abbas in sibi dilectis non adeo crudelis existebat, et subditorum 
crimina favoraliter operiens, non eos in dedecus pervenire malebat. 
quoscumque vero monachos sibi familiares secretioresque 
eligebat, sacramentum evangeliorum vel fidem ab eis exigebat. 
inter nos autem dissentiones vel contentiones videns, non sedator 
sed amplius existebat animo accensor et provocator. denique 
antiquę consuetudinis plurima mutabat, et quasi libera utens potestate, 
suis iussis sepius contristabat hanc congregationem. sacramentum 
quoque quod nobis iuravit in nullo penitus observavit, 
et utpote fallacissimus, in veritate et in promissionibus non stetit. 
se etiam pannos prętiosissimos et nostri ordinis insolitos, nos 
vero volebat despicabiles indui et vilissimos. multa quoque 
ut vorator gulosus et cęnodoxus distrallebat, et extraneam vilissimamque 
super nos doctrinam inducere gestiebat. villanorum 
autem abundantium et ditius subsistentium plurimorum occasione 
qualibet deprędator et non minimus depopulator, bonę 
etiam consuetudinis fuit sublator.] castella quippe et omnia 
bona filiorum Ilperini, scilicet .VI. castella quę per cartulas concessionis 
huic contulerant monasterio, pavide latenterque amisit 
et retinere neglexit, faciens cum Rainaldo comite pactum in futurum 
legaliter damnabile. [hęc vero nomina sunt illorum: 
Trebulę, castellum de Hilperino, castellum de Ginestra, podium 
de Pizo, podium de Cauda Moza, et castellum de Hugo], item, 
omnia bona filiorum Guidonis,  quę sunt castella .VI., [idest castrum 
Antoni, roccam de Salice, Collem Longum, castellum 
Vecclum, Petram Baldam, Aquę Mezę et Vulgarectam], nec 
non et terras sive podia atque castella Rainaldi comitis Auriculani, 
et multa alia immobilia quę acquirere potuit, damnabili 
incuria et pigriori negligentia amisit, quoniam terras acquirere 
noviter spernebat, et, [ut cupidus insatiabilis pecunię,] adeptas 
antiquitus [latenter cottidie ceu mercator] scriptitabat. quod 
contra nostrorum libertatem pręceptorum agere videbatur, in 
quibus continetur, ut nullus abbatum audeat inscriptiones exercere 
libellorum vel pręcariorum nisi prius ab imperatore confirmatus,
  |  
  |