quidem si mentis nostrae constantiam diligenter
attenderes, partes gessisset pagina
singulas conformes principio, et in nullo venisset
protinus rubricata querelis. Illum
enim quem ad te semper habuimus dilectionis
affectum, nunquam in nobis [teste Deo] variare
posset alteritas, nec accidentium supervenientium
qualitas minorare, qua propositum
nostrum ea semper erga te regere intentione
disponimus, ut doloris reliquias, si quae
de obitu alumni tui domini conspersae remanserunt,
tam honore quam beneficiis, quae
subsidiosa tibi manu promittimus, a
nobis merito sublatas agnoscas. Tu igitur
quem sic novi thori mollities enervare non
debuit, ut sic in totum labores solitos, ad
quos te naturaliter exhibuisse debueras, hoc
maxime tempore fastidires, de nobis puro corde
confidas, et spe certa firmaque fiducia nutriaris,
quod nos, qui te semper affectu paterno
dileximus, effectum operis erga te curabimus
adimplere.
Cap. XXXIII.
Duci Venetiarum, animans eum ut perseveret
devotus in fide, numerando multa servitia
impensa sibi per eum et Venetos.
Habet et merito nostrae benignitatis humanitas,
unde tibi gratiarum rependat
|
|