temptatione datur ei corona vite, gratia utique qua ultra cadere non possit; si
autem tempore credit et tempore temptationis recedit – qui utique ideo temptatur
quia data sibi gratia preveniente atque adiutrice necdum dignus existimatur
habere illam gratiam consumantem quam se non habere conqueruntur homines
dicentes: «Posset Deus facere ut iste non laberetur» – non solum non datur ei
illa gratia pro qua murmurant homines contra Deum, gratia scilicet consumans
que facit non sentire laborem; verum etiam tollitur ab eo ea quam habuerat cum
tota libertate arbitrii, secundum quod recessit Spiritus Domini a Sanson; et, eo
discedente, quod sine timore dicendum non est, perdit quoque lumen oculorum
suorum et non potest de cetero surgere et redire ad priorem statum sine adiutorio
Dei. Quocirca – quia is qui non potest per se surgere, si erectus fuerit per
gratiam et sanatus, restituta sibi dumtaxat libertate arbitrii et, ut stare possit
iterum in prelio temptationis, exhibita gratia adiutrice, potest rursum cadere si
neglexerit, sicut si non neglexerit stare – studeat omnis homo qui videtur stare
manere in timore et humilitate et sit senper sollicitus super sententia illa veritatis
dicentis: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ,
Dei accepit ab eo qui creavit eum posse stare cum adiutorio suo; et quod
post ruinam non possit surgere sine adiutorio eius; et quod hii qui erecti sunt et
statuti super pedes suos habeant adiutorium gratie ut possint stare; et quod, si
stare neglexerint in humilitate et timore, possint iterum cadere in foveam de qua
erecti sunt. Set illud est quod valde movet plerosque, quod nonnumquam dives
nititur facere bonum et non potest, pauper autem facere bonum absque difficultate
consequitur.
|
|