6. Praeterea, Moyses ex vi contemplationis divinae ieiunavit quadraginta diebus,
quibus, ut videtur, conservabatur corpus a consumptione ex virtute animae.
Sed in Christo fuit anima multo potentior quam in Moyse: quia amplioris
gloriae prae Moyse habitus est, ut dicitur Hebr. 3. Ergo eius anima poterat conservare
corpus immune ab omni corruptione.
SED CONTRA, corpus humanum non praeservatur omnino a morte, nisi per gratiam
innocentiae, sicut in primo statu, vel per gloriam, sicut in ultimo statu. Sed
utrumque istorum dare solius Dei est. Ergo anima Christi corpus suum non poterat
a corruptione praeservare; et ita necessitas moriendi sibi non subdebatur.
Praeterea, secundum naturam corruptibile non potest fieri incorruptibile. Sed
anima Christi non poterat in ea quae sunt supra naturam. Ergo cum corpus
suum esset corruptibile, non poterat eam a corruptione praeservare.
Praeterea, facere miracula est signum omnipotentiae. Sed anima Christi non
habuit omnipotentiam. Ergo non potuit propria virtute aliquod miraculum facere.
Sed quod corpus corruptibile non corrumpatur, est maximum miraculum.
Ergo hoc non subiacebat voluntati animae Christi.
Solutio
Respondeo dicendum, quod eius solius est immutare legem et cursum naturae
impositum, qui naturam instituit et ordinavit; quod solus Deus fecit: et ideo
neque aliqua virtus corporalis, nec spiritualis, aut animae aut Angeli, nec
etiam animae Christi, potuit ad immutationem legis naturae impositae divinitus,
nisi per modum orationis aut intercessionis; et ideo hoc fuit signum
Deitatis Christi, quod imperando signa perficiebat, et non orando, sicut alii
sancti. Et ideo cum secundum legem et cursum naturae mors Christi corpus
consequeretur, ut dictum est, et ut dicit Magister in littera; dicendum, quod
necessitas moriendi in Christo non subdebatur voluntati eius humanae, sed
solum divinae, ut una opinio dicit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Damasceni est intelligendum de
voluntate divina, quae fuit illius personae.
Ad secundum dicendum, quod sensibiles vires natae sunt obedire rationi; et
quanto ratio magis fuerit virtute perfecta, tanto magis sibi obediet. Et quia
Christus perfectissimam virtutem habuit; ideo huiusmodi vires omnino sibi subdebantur
quantum ad rationem. Sed vires naturales vel animae vegetabilis, vel
etiam corporis, non sunt natae obedire rationi; et ideo non est similis ratio.
|
|