LVII. QUOD MATER AB INTESTATO NON VENIAT AD  
SUCCESSIONEM FILIORUM. 
ITEM quod mater ab intestato non admittatur ad successionem  
filiorum vel filiarum, nec eis succedere possit modo aliquo ante  
mortem, (si) filii et filie dexendentes vel ascendentes hauberint  
consanguineos paternos naturalles et legiptimos usque ad quartum  
gradum, qui non sint banniti predicti domini episcopi et  
castellanorum suorum, salvo eo quod mater possit habere de  
bonis filiorum suorum et filiarum, prout videbitur et placuerit  
domino episcopo. Et idem intelligatur de avo et avia maternis et  
aliis ulterioribus seu superioribus. 
LVIII. QUALITER PROCEDATUR CONTRA DEBITOREM  
EXTRA RIPPERIAM EXISTENTEM. 
ITEM quod contra debitorem vel eius heredes extra Ripperiam  
exhistentes actione competenti experiri vel si alienaverit bona que  
sunt et fuerunt eiusdem sibi obligava petere a quocumque  
possessore, non obstante oppositione vel iuri dicenti quod  
principales fideiussores, mandatores et sponsores prius debeant  
conveniri. 
LVIIII. IN QUIBUS CAUSIS HOMINES DE RIPPERIA NON  
POSSINT DARI SUSPECTI ET DE QUIBUS POSSINT DARI  
SUSPECTI. 
ITEM quod ab interlocutoria non diffiniente negotium principale  
et etiam a diffinitiva non tranxendente soldos .LX. non possint  
homines Ripperie dari suspecti; ab interlocutoria vero deffiniente  
negotium principale et diffinitiva soldos .LX. trascendente possint  
homines de Ripperia dari suspecti et causam comitti expensis iuris  
succombentis.
  |  
  |