Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 8r


animo promptissimo obiecisset, non Alpes, non maria, deos furentes arcere ab iniuria sociorum et affinibus nostri imperii potuissent. Nec forte Romanum imperium, quod nunc pulcherrimum ac florentissimum habemus, urbemque nostram, deorum immortalium fedem et arcem orbis terrarum, tueri contra tantam multitudinem barbarorum et adversos hostes immanissimos potuissemus. Nec sunt opera Verris, iudices, nec enim preclara in rem publicam gesta. Nec vos debent admonere, ut quotiens de pretura Sicilie ab adversariis aliquid dicetur, quod animos vestros commoneat. Vos potius superiorum temporum gesta consideretis, quum presertim ea, que superiori bello gessit, vobis sint notissima. Nec vobis, de quibus accusatur, fuerunt per malivolos homines, aut invidos maiore ex parte, aut false aut ficte persuasa.
 
Hominem pro re.
 
Dubitarem, iudices, quem exitum causa mea essem habitura, nisi compertum haberem semper apud vos in sententiis ferendis plurimum equitatem valuisse. Et quia exemplo maiorum nostrorum vobis persuasum esse scio, aliud oportere statui, quum aliquid de summis viris agitur, aliud quum de infimis eo certiore spe causam C. Marii suscepi, cuius tanta est rerum gestarum gloria, ut plane cum finibus Romani imperii terminetur; quare vobis, iudices, iniquum videri debet atque indignum tantam claritatem suspitione huiusmodi criminis obscurari. Aut si nihil referre inter infimos et summos viros volueritis, necesse erit ut, in periculis ac laboribus pro re publica suscipiendis, cives nostros remissiores multo ac tardiores faciatis.
 
Exemplum in turpi genere ponendo rem pro homine.
 
Recte maiores nostri instituerunt, iudices, melius omnia legibus, quam voluntate iudicantium transigi, quum sepe numero vel odio vel amore vel alio animi affectu prepediti non satis equum quid sit, possent hi, qui iudicant per se decernere. Quare plura meo iudicio sunt in rem quam in personam conferenda.

Torna all'inizio