Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 51


expressius dixerim, dealiter, quoniam propter suscipientem deum
et susceptum hominem Christus Iesus et uerus permansit deus et
uerus naturaliter factus est homo. Surda itaque hereticus iste aure
legerat caritatis charismata, quae philipensibus, ne quaererent
unusquisque quae sua essent sed quae alterius, commendare sollicite
studuisti. Hoc sentite ais in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum
in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem deo,
sed semetipsum exinaniuit formam serui suscipiens.
Quaero ergo a
te, o heretice ueritatis refragator, si Christus Iesus deus uerus non
est, quomodo datur intellegi iuxta apostolum in forma dei esse
Christum Iesum? Cum nihil sit aliud in forma dei esse nisi in natura
dei, et rursum formam serui suscipere, hoc est hominis naturam
adsumere. Si ergo Christus Iesus secundum apostolicam doctrinam
in forma dei erat, hoc est in natura dei, quur non naturaliter sit
uerus deus? Et si cum in forma dei esset, formam serui suscepit,
hominis uidelicet naturam, quur non naturaliter sit uerus homo?
Ex utraque ergo natura, diuina siquidem et humana, Christus Iesus
et uerus deus et uerus sine dubietatis palpatione creditur homo.
II 4 (II 4) Iam ex hoc non tibi permittitur ad latibulum perfidiae
tuae refugere. Patefacta nimirum constat mendatii tui fouea, in qua
palpitans latitare refuga consueueras. Apostolus itaque clamat
ueridica uoce Christum Iesum, cum in forma dei esset, non rapinam
arbitratum se esse equalem deo. Non utique rapinam, sed per
naturam equalis Christus Iesus unigenitus deus deique filius permanet
deo. Si igitur Christus Iesus,quemadmodum apostolicis
instruimur documentis, non rapinam sed naturaliter equalis est
deo, interrogo ergo, quis est ille Christus, in quo erat deus, et ipse
abnuitur obiectionibus tuis non uerus deus? Nuncupatiuus quidem
deus non potest equalis esse uero deo. Christus igitur Iesus
dominus iste noster, in quo iuxta Pauli uocem deus erat, et ipse
Christus deus erat. In forma nimirum dei apostolus Christum
Iesum esse protestatur. Quomodo non deus naturaliter uerus est,
qui in forma dei esse ueraciter ab apostolo praedicatur? Et cum in

Torna all'inizio