CAP. XL.
ITEM AD DIONISIUM PLACENTINUM EPISCOPUM
EX PARTE ALBENSIS EPISCOPI.
SENEX puerum portavit, porta, puer, vetulum,
Quia nimis conturbatum me conturbat seculum,
Mei curam geras, precor, tu o gemma presulum.
Est humanum atque pium condolere miseris.
Cynis enim oblivisci numquam debet cyneris.
Ora ergo pro infirmo, liberior liberis.
Quę torquebat pedes meos passio diutina,
Ea capitis invasit preciosa lumina,
Unde fluunt intermisse lacrimarum flumina.
Quia desum, tu adesto pro me in iudicio
Et sicariam dic legem heresis de vitio,
Quae presumpsit contra deum in orbis initio.