factum in cruce levavit; et caritas quae in cruce Deum levaverat, ipsa homicidis Iudaeis 
indulgentiam seminabat, dicens:  Ignosce illis pater, quia nesciunt quid faciant.  Ac eadem 
sanctum Stephanum caritas amaverat. Per hanc enim caritatem invicem serviebant, 
de qua dicit Apostolus:  Per caritatem invicem servite.  Unde Veritas ipsa:  In hoc cognoscent 
omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.  Clavum in virga deferebant 
acutum, ut peccatores et sceleratos verbi Dei disciplina sedule ac devote stimularent. 
Unde sapiens Salomon loquitur dicens:  Verba sapientis quasi stimuli, et sicut clavi 
in altum defixi.  Recta erat virga, quoniam sub episcopum populum Dei regebant. Recta 
erat, quia scripturarum rectitudinem tenere debebant. Recta erat, quia fidei catholicae 
regulam per rectitudinem bonae operationis ac perseverantiae tenebant. Recta erat, quia 
senes sustentabantur per sustentamentum bonae praedicationis, iuvenes refovebantur per 
correctionem disciplinae. Recta erat virga, quia subtus acuto ferro terram scindens, corda 
dura a peccatorum mole gravata ad poenitentiam revocans stimulabat; de quibus stimulis 
dicitur per Salomonem:  Verba sapientis quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi.  Recta 
virgaerat illa, quam ad similitudinem virgae illius nostri sacerdotes in manibus deferebant, 
de qua Dominus suis discipulis ait:  Nolite ferre aurum nec argentum aut in zona 
aes, nisi virgam tantum.  Recta virga erat, quae timpum virgae illius gestabat, quae 
olim virgas Aegyptiorum magorum Pharaone astante rege durissimo devoravit. Quoniam 
sicut Moysis virga digito Dei operante magorum illorum fantasticas virgas anichilavit, ita 
nostrorum sacerdotum virga gentilium idola annullavit, et eas illico aurium audito christicolas 
fidelissimos ad Deum convertendo effecit; de quibus David manu fortis in Domini 
persona dixit:  Populus quem non cognovi, servivit mihi, obauditu auris obedivit mihi.  Beata 
et recta virga nostrorum sacerdotum, cuius similis in mundo, in cantu, in ornatu, ceterisque 
cultibus divinis minime habetur, quae illius virgae timpum tenebat, quae olim populo 
Israelitico petram Oreb percutiens aquas fluentissimas venis largissimis manantibus 
propinavit. Recta virga illius sequens imaginem, quae quondam populo Ebraico, cum 
iam saluti suae, Pharaone et exercitu insequente, iam iamque desperasset, per Moysem 
spiritu Dei operante mari ter percusso ter aperuit, et Pharaone cum eius exercitu, 
undis animi clausis, mari submerso, viam salutis ignea columpna antecedente aperuit. 
Unde et recte prophetarum eximius David dixit:  Virga enim tua recta est, virga regni 
tui;  et item:  Virga tua et baculus tuus ipsa me Domine consolata sunt.  Si enim eos in 
sanctorum natalibus maxime ad psallentium, quod apud Romanos vocatur processio, supervenires, 
vestibus nitidos, honestate ac devotione laudabiles, magis diceres episcopos quam 
sacerdotes urbanos. Ordinarii vero archiepiscopum antecedentes, diacones subdiacones, 
sacerdotes et quamplurimi notarii diversis ita splendebant ornatibus, quasi angelorum chori 
multis cum Dei virtutibus hominis formam habentes apparerent. At layci omnes unum 
dominum, laicum tamen, habentes, qui baculum ferulae uni, unus qui decem regebat 
sacerdotes, ita venerabantur, quasi Dii essent apertissimi; de quibus propheta:  Ego dixi, 
Dii estis et filii Excelsi omnes.  De quibus ordines universi tam clerici quam laici, cum 
opus erat, emendabantur. Et cum negotium alicuius rei exigente aliqua gravescente molestia, 
vel ut iuvenum vel maiorum vitia resecarentur, universi ordines Dei amore virgis 
aut sacris amonitionibus devote emendati invicem consolabantur; de quibus virgis et baculis 
propheta dicens clamat:  Virga tuaet baculus tuus ipsa me Domine consolata sunt.  
36. Interea omnes urbani sacerdotes in manibus dexteris anulos cotidie deferebant, 
quatenus ecclesiae sponsos sese ostenderent, et divinarum literarum peritiam habentes, 
sincerae fidei signaculum et expressio veritatis omnibus fidelibus religiose apparerent. 
Unde beatus magister et doctor Ambrosius in tractatu quem ipse super Lucam scripsit, 
dixit:  Anulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum et expressio veritatis. Qui autem 
anulum habet, et Patrem habet et Filium et Spiritum sanctum, quod significat Deum, cuius 
imago Christus, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, ut sciamus anuli istius, qui 
in manu est datus signaculum, quo cordis interiora factorumque nostrorum mysteria 
signantur. Igitur signati sumus, sicut et legimus: Credentes in quod signati estis Spiritu 
sancto.  Cetera vero clericalia ornamenta nec non et calceamenta ab omnibus laicorum
  |  
  |