Temporibus cuius in Rivoalto etiam paludes cultandi homines licenciam habuerunt et domos edificandi contra orientem. Insulam namque que Dorsumdurum vocatur, consulente illo, composita fuerat. Gubernavit autem predictum honorem annis X et VII et mortuus est ac sepultus in sancti Zacharię monasterio.
[28.] Iohannes vero dux Cumaclensem comitatum ex Romani pontificis largitate adquirere cupiens, Badovarium suum fratrem Romam direxit. Qui dum Ravennam adiret, Marinus Comaclensium comes super eum viros armatos misit et ibi vulneratus in crure captus est. Tunc predictus comes ne hanc iniuriam requireret, sacramento eum constrinxit atque dimisit; set reversus ad Veneciam, statim vitam finivit. Propter quam causam domnus Iohannes dux navali exercitu Cumaclensem castrum properans eiusdemque populum atquisivit et, ordinatis ibi secundum suum velle iudicibus, ad palacium reddiit et morte fratris ulciscenda Ravennates depredari iussit.
[29.] Circa hęc tempora mense iulio stella de oriente in modum facule visa est pertransisse, que totum pene mundum illuminavit. Post cuius transitum visum est hominibus in cęlum audisse in modum sonitum portarum cum aperiuntur et clauduntur; et propterea dicebant quod celum apertum esset et clausum. Tunc Victor patriarcha ex hac luce migravit; qui Gradensem gubernaverat ecclesiam annis decem et octo sepultusque est in atrio sanctae Eufemie. Quem successit Georgius frater ipsius, qui non plus quam anno uno et mensibus sex et diebus viginti et uno vixit. Hunc Vitalis iunior ad regendam successit ecclesiam.
[30.] Domnus siquidem Iohannes dux, corporis infermitate detentus, Petrum minimum suum fratrem, populo adclamante, successorem sibi elegit. Quem postea, cum convaleret, habere eum consortem voluit; ipse vero infirmitate correptus, non diu cum fratre manens, expiravit sepultusque fuit iuxta predictum Badovarium fratrem suum; qui non plus annorum quam viginti quinque fuerat.
|
|