Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 46


Cnasonas acus, quibus mulieres caput scalpunt.
Creperum dubium, unde increpitare dicimus, quia maledicta
fere incerta et dubia sunt.
Crepitulum ornamentum capitis; id enim in capitis motu
crepitum facit.
Crocotillum valde exile. Plautus (Cist. 408): “Extortis talis
cum crocotillis crusculis.”
Crusculum deminutivum a crure.
Crines a discretione dicti, quam Graeci krisein appellant. Nam
idem eos krinidas vocant.
Crocatio corvorum vocis appellatio.
Crucium, quod cruciat. Unde Lucilius (1146) vinum insuave
crucium dixit.
Crocotinum genus operis pistorii.
Crustariae taberna a vasis potoriis crustatis dictae.
Cracentes graciles. Ennius (Ann. 505): “Succincti gladiis
media regione cracentes.”
Crevi modo significat hereditatem adii: modo maior aetate
vel censu sum: modo iudicavi: modo divisi. Quae omnia a
duobus verbis cresco et cerno veniunt, cuius unius origo ex
Graeco trahitur, quod illi krainein dicunt perficere.
Creterrae vocabulum trahitur a cratere, quod vas est
vini.
Craticulum a Graeco krateutai deducitur.
Centuria in agris significat ducenta iugera; in re militari
centum homines.

Torna all'inizio