: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2449


ploratus insuetos paulo ante persensimus. Cognoscens mater
filium a lupo direptum, clamores in excelsum levat, et ululatibus aërem
complens, virginem Claram invocat, dicens: Sancta et gloriosa
Clara, redde mihi miserum filium meum. Redde, ait, redde infelici
matri natellum. Quod si non feceris meipsam aquis necabo. Currentes
itaque vicini post lupum, reperiunt infantulum a lupo in sylva
dimissum, et canem iuxta puerum eius vulnera deligentem. Cervici
primos iniecerat morsus bestia fera: dehinc ut praedam levius ferret,
ipsius pueri renibus suas impleverat fauces, et utrobique non levis
attactus signa reliquerat. Voti compos effecta mulier, cum suis vicinis
ad suam properat adiutricem et pueri varias plagas omnibus videre
volentibus monstrans, Deo et sanctae Clarae gratias copiosas
exsolvit.
61 Puella quaedam de castro Cannarii, clara die in agro sedebat,
in cuius sinu mulier altera reclinaverat caput. Et ecce lupus
hominum rapax, furtivos ad praedam concitat gressus. Quem tamen
puella vidit, sed quia canem credidit, non expavit. Cumque infantula
coepto intenderet scrutinio capillorum, efferatur in illam bestia
truculenta, eiusque vultum suo vasto hiatu concludens, praedam
portabat ad sylvam. Surgit protinus mulier stupefacta et sanctae
Clarae memor, clamitat, dicens: Succurre, sancta Clara, succurre; tibi
in hac hora puellam istam commendo. Ipsa denique, mirabile dictu,
quae lupi dentibus portabatur, contra lupum invehitur, dicens: Portabis
me tu latro ulterius, tantae Virgini commendatam? Qua invectione
confusus, puellam statim in terra molliter posuit, et quasi
latro deprehensus, festine discessit.
De canonizatione sanctae Clarae Virginis.
62 Residente autem in sede Petri clementissimo principe domino
Alexandro IIII, viro totius sanctitatis amico, qui et Religiosorum
tutela et Religionum firma erat columna, dum horum mirabilium relatio
curreret, et de die in diem fama virtutum Virginis latius insonaret,
canonizationem tantae Virginis ipse iam mundus cum desiderio
expectabat. Dictus denique Pontifex, tantorum turba signorum
quasi in rem insolitam excitatus, de canonizatione eius una cum Cardinalibus
coepit habere tractatum. Committuntur personis solemnibus

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio