Vicinosque hostes, et Castellionica castra,
Spellinasque arces, adversaque Carpinis arma,
Ac populos, gentesque alias, iubesque rebelles,
Quas mea Calliope distinguet, et ordine cunctas
Exprimet inferius. Set postquam talia Cesar
Conspicit, et tantos avertit in hoste vigores: -
Non locus hic pungne, non ultra denique standum - ,
Inquid, et eressit aquilas, et bucina iussa
Ivit, et omnis eques ad singna et principis aulam;
Congestusque Romam pater vestigia ducit.
Post hec arthona veniens regione Philippus,
Missus ab Augusto, secumque exercitus acer
Tyronum ac peditum, qua sunt Cortinica rura
Spargitur, atque minax in te conspirat et ardet,
Cesaris elatis singnis, validisque tumultu
Balistis, tensis et nervis flagitat urbem.
Inmisso stridore tubeque tumultu
Innumere sevo, inmictunt et missile dirum,
Rasile quoque nocens, et inebriat inde sagictas
Quisque suas: pro parte sua bellatur utrumque,
Plagaque mangna iacet, strages exacta per omnes.
Ast armis inimica suis Perusina iuvenctus
Obstat, et ad nostras hostis dux improbus acta,
Ex tanta virtute horum secedit ab arvis.
Fedator finis caret omni laude peracta;
Principium vacuum cui non est exitus actus.
...
Alter ibique novus Cesar subcrevit in orbe,
Alterius condam genitus, Luculumque subegit,
Obsessumque tenet, ac nostris tristia bella
Intulit. Alta sui non est iniuria corde:
Mota patris properat vindictam sumere tantis:
|
|