Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 28


[IV]
Expositio super hoc adverbio cur
Nunc accedas ad expositionem huius adverbii « cur ». Et certe
istud « cur » causam requirit. Requiras ergo tui dicti causam. Nam sicut
in factis et faciendis causa est requirenda, dicente Seneca:
« Cuiusque facti causam require et cum initia inveneris exitus cogitabis »,
ita etiam in dictis causa est requirenda. Et sicut sine causa nichil
agitur nec mundus fortuitis casibus implicatur, ut Cassiodorus ait, ita
sine causa nichil dicere debes. Et sicut in qualibet re quadruplex
causa reperitur, videlicet causa efficiens, materialis, formalis atque finalis,
ita et in dictis quadruplex causa reperitur. Causa igitur dicti tui
sit aut pro Dei servitio aut pro humano commodo aut pro utroque aut
forte pro amico aut etiam pro omnibus predictis.
Pro Dei servitio, ut faciunt fratres Predicatores et Minores.
Pro humano commodo, ut causidici et alii oratores faciunt.
Nam secundum beatum Augustinum licet advocato vendere iustam
advocationem et iurisperito vendere iustum consilium. Et tunc
quando dicis verba pro humano commodo, requiras quid sit commodum
et quale. Debet enim esse pulchrum et non turpe, quia secundum
leges turpia lucra etiam ab heredibus sunt extorquenda. Quare
Seneca dixit: « Turpe lucrum ut dispendium fugito ». Et alius
dixit: « Lucrum cum mala fama damnum est appellandum ». Et alibi
scriptum est: « Perdidisse mallem quam turpiter accepisse ». Debet
etiam esse commodum moderatum: componitur enim commodum ex
« cum » et « modo ». Nam ut ait Cassiodorus: « Si commodum mensuram
equalitatis excesserit vim sui nominis non habebit ». Debet

Torna all'inizio