223 
dum ad supra nominatum oraculum properaret, impegit in 
ereum taurum templi Liberi Patris. 32 Et tunc concite immolans, 
exiens ut certans eum, nitebatur in ore eius mittere idolotitum; 
et producens gladium, uersa manica, in os eius mittere 
conabatur: qui, strictis dentibus, respuens uirtute, eius rabiem 
cum furore contempsit. 33 Cum autem ipse sacrilegus et 
tirannus gladium uoluisset ad se reducere, manu propria sibi 
intromisit in gutture: et inciso gurgulione, cepit cruentas 
squamas per os euomere, et cepit uiritim clamare: 34 « O cultor 
Dei, libera me, per Deum, qui te elegit ab interiori morte, 
et conuertar ab ydolorum cultu sequarque uestigia tua in cunctis, 
quae iusseris »: sed quia indignus fuit haec obtinere, inter 
uerba deprecationis efflauit. 
35 Populi autem uidentes talia stupuerunt, et mutuo dicebant, 
quia: « Hic homo aut apostolus est, aut angelus Dei »; 
et fere omnes crediderunt, et baptizati sunt eodem tempore 
uiri ac mulieres promiscui sexus quasi duo milia. 36 Et matrona 
Venantia nomine, primaria ciuitatis, nobili genere orta, 
baptizata est cum filiis suis; quae et ministrabat ei et de suis 
facultatibus ipsi sancto uiro offerebat. 37 Hospitium uero sancti 
uiri istius Iuuenalis erat ad Portam Superiorem in turre 
coherenti muro, in uico, qui uocatur Nouus: nam et stratum, 
in quo quiescebat dormiens, nunc usque cernitur in conclaui 
ipsius turris. 
38 Nunc coturnato delector reserare sermone miraculum 
autem, quod eius temporibus contigit. 39 Post fere quadringentos 
annos ipsius perditionis Nequinae ciuitatis, ipsa gens 
Carporum, mixti Ligures Sarmatique, de suis regionibus 
egressi ad uastandas regiones et contiguas ciuitates properabat. 
40 Qui dum iam multas ciuitates depopulassent, uenit in ual-
  |  
  |