Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 313


[sibi pateret], quoniam eius aduersarij inierunt contra eum
consilium et in domo carnes clausa apposuerunt. Nisu
enim frustum carnium inter eius pedes deferente, sequuntur
aues vt illud sibi rapiant et interficiant ipsum; sic quoque homines
nituntur perdere nobiliorem se. Et scias quod aduersarij
vulpis de tuo damno non curarunt, sed sibi tantummodo
quod est vtile prospiciunt, et propter hoc quere quod tibi est
utile, et ne cures de damno eius adueniente. Decet enim
unum[quemque] se cauere ab his duobus, scilicet separare se
a viris sapientie et suum socium defraudare, et duo bona
seruare, scilicet separare se a viris malignis et fugere stultos
et crudeles. Et iam quidem vulpes accusatur apud te qui tibi
proximus et obediens fuit et fidelis tue domus dispensator,
nec vnquam in aliquo te defraudauit singulasque in se ferens
aduersitates pro tui bono, nec tibi suum secretum occultauit;
et quicumque talis est, debet vnusquisque in ipso confidere
nec credere omnia que homines de eo obloquuntur.
Et factum est, dum loqueretur mater leonis hec verba
suo filio, accessit ad leonem mustela vna illorum qui stulti
erant aduersus vulpem, et ibi totum huius rei veritatem
exposuit. Et audiens hoc, mater leonis dixit suo filio: Postquam
tibi notuit operum vulpis rectitudo, et quia viri tui
tui exercitus ex inuidia voluerunt ipsum diffamare, debes
exterminare omnes illos qui super eo hanc infamiam apposuerunt,
et eris innocens a peccato quod tue anime parauerunt,
et reliqui audientes timebunt nec tibi vltra verbum
iniquum ferre presument, ac nunquam contra te et fideles
tuos consilium intelligent. Nam herbe et fenum agri, quando
iunguntur, fit ex illis funis cum qua ligatur camelus. Nunc
ergo restitue vulpem ad suum statum, in quo prius extiterat,
vt sit tuus secretarius et fidelis socius vt fuit, et ne
dubites in animo tuo dicens: Ex quo pre[s]umpsi iam ei
male facere, factus est mihi aduersarius, nec amplius debeo

Torna all'inizio