Salimbene de Adam: Cronica

Pag 585


configitis gens tota. Ista Dominus dixit de his qui decimas et primitias
male dabant, et appellat eos propter hoc maledictos. Et addit
ibidem Dominus dicens: Inferte omnem decimam in horreum
meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus.
Si non aperuero vobis cataractas celi et effudero vobis benedictionem
usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem, et
non corrumpet fructum terre vestre, nec erit sterilis vinea in agro,
dicit Dominus exercituum; et beatos vos dicent omnes gentes. Eritis
enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. Quod
autem ista promissio Domini fuerit vera, manifeste possumus
demonstrare, II Paralipo. XXXI: Precepit Ezechias in populo
habitantium Ierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut
possint vacare legi Domini. Quod cum percrebruisset in auribus
multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini
et olei. Mellis quoque et omnium que gignit humus decimas obtulerunt.
Sed et filii Israel et Iuda, qui habitabant in urbibus Iuda, obtulerunt
decimas boum et ovium decimasque sanctorum, que voverant Domino
Deo suo, atque universa portantes fecerunt acervos plurimos. Mense
tertio ceperunt acervorum iacere fundamenta, in mense VII compleverunt
eos. Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius, viderunt
acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel. Interrogavitque
Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita iacerent acervi. Respondit
illi Açarias sacerdos primus de stirpe Sadoch dicens:
Ex quo ceperunt offerri primicie in domo Domini, comedimus et
saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus
populo suo. Reliquiarum autem est copia ista quam cernis.
Precepit igitur Ezechias ut prepararent horrea in domo Domini.
Quod cum fecissent, intulerunt tam primicias quam decimas et
quecumque voverant fideliter. Hinc Ieronimus super illo verbo Domini:
Querite primum regnum Dei et iustitiam eius, et hec omnia
additientur vobis, dicit: 'Sit homo quod esse debet, et presto erunt
omnia'.

Torna all'inizio