Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 390


CAP. XXXIIII.


FIDES VENIENS de summis cęlorum culminibus
Habitare cum terrenis voluit hominibus,
Ut terrigenas cum celsis vinciret ordinibus.

Circuivit ergo terram ambulans per patrias,
Ima summis coniungebat calcans hydolatrias,
Legem dei predicabat, confringebat statuas.

Quod Perfidia dum vidit, unum clausit oculum,
Monuit exorbitare iam fìdelem populum,
Porrigebat quibuscumque cęcitatis poculum.

Hoc aiebat: „Nemo credat Fidei sermonibus,
Illa vult vos coaptare legitimis moribus;
Ego vobis laxo frena patefactis foribus.

Clausus erat protoplastus in quodam pomerio;
Fides eum cohercebat sub legis imperio.
Ego reddidi solutum rupto monasterio.

Statim autem ut momordit meo iussu vetitum,
Valvas orti reserando preparavi exitum.
In sudore cybum sumat, quod est morsus meritum.

Torna all'inizio